e r t a progredier clam tacitas vices Divi lege jubent ; undaque labitur Unda praecipiti : sic homines cita Mox nati pereunt nece . 
Et felix , hominum qui bene munera Vivus perpoliit , quem sequitur pia Mens in funeribus : pol ! honor inclitus Defunctum meriti manet . 
Ouaeso , cui cecidit sors melior , decus Splendoremque sequi ( non fragilem aut vagum , Sed divum et stabilem ) , dic , nisi qui rudes Doctrinis animos colit ? 
Rerum tempus edax devorat invidum Moles artificum signaque saxea : 
At turbare nequit semina candida Veri , in saecula quae virent . 
Felix sors eadem , Per venerande mi Et Praestans , cecidit jam TIBI , multa qui Prudens et facilis tempora fervide Artes ingenuas doces .