Salve , Care mihi ! dicimus insuper Salve ! Sic socius fundit amor TIBI Votum , sicque preces . Accipe ! poscimus : Gratus fert animus TIBI . 
TU terram patriam deseris , insuper Collegas placidos , multaque gaudia : 
En ! fidos animos offerimus TIBI ; 
Illorum cupimus vices . 
Docte , sume pedum , dirige congrue Oblatum officium non leve , perfice Munus : Socrate TU sis sapientior , Cunctos Isocrates movens . 
Pax , fortuna , quies , cunctaque munera Divum devenient ditia desuper ; 
Cura Gymnasium tunc radiat TUA , Fructus ingenii metes .