Full text: Ad Examen Anniversarium In Lyceo Et Gymnasio Fuldensi Diebus 23-30 Septembris Publice Instituendum Reverenter Invitat J. Leonardus Pfaff, Studiorum Commissarius, Programma Subnectens De Instanti Consecratione Reverendissimi Domini J. Adami Rieger, Episcopi Fuldensis Desideratissimi

Tellus ut imbres excipit arida ; Voces amicis hic bibit auribus Gens impolita et visa quondam Moribus effera belluinis * 
Vecors Deorum cultor inanium Jam lege gaudet Numinis Unici , 
Quod jura terris igneumque Sideribus tribuit vigorem * 
Sparsi per agros , ritibus horridi Fontes requirunt jam sapientiae , 
Et tecta condunt , atque vestris Imperiis ad honesta tendunt * 
Foedata cedit nunc facies soli ; Immersa letlio vita refloruit ; 
Et arte vestra mox coloni Frugiferas tenuere terras . 
Adspirat istis en Bonifacius ! Et quo beati vos duce milites Pugnatis , hic vere paternum Auxilium tulit in periclis ! 
Quin Ille , cara magnanimus mori Pro gente , legat vel cineres suos Vobis , amoris pignus ingens , 
Quod memores reveremur adhuc !
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.