Full text: Ad Examen Anniversarium In Lyceo Et Gymnasio Fuldensi Diebus 23-30 Septembris Publice Instituendum Reverenter Invitat J. Leonardus Pfaff, Studiorum Commissarius, Programma Subnectens De Instanti Consecratione Reverendissimi Domini J. Adami Rieger, Episcopi Fuldensis Desideratissimi

Hujus resurgens e tumulo micat , Buchonicorum gloria civium Et vestra , qui Musæ sacratum Assidui coluistis ignem ! 
Ad vos magistros impatiens regi Fluit juventus , vestraque iit domus Mox prima Germanis Palæstra , 
Artibus et probitate clara . 
Quot ex eadem prodierint Viri Magna per orbem laude scientiae Miraeque virtutis decori , 
Quis poterit celebrare cantu ? 
Pars regna sacris ritibus imbuit Episcopalem pars baculum tulit ; 
Abbatiales illa mitras , 
Hæc cathedras tenuit scholarum . 
His ille fervor viribus efficax Immensa nobis commoda contulit , > 
Fuldensibus seros in annos Grande decus columenque rebus ! 
Papulis hinc et Cæsareus favor Fu Idam peramplis auxit honoribus ; Pedoque sub curvo Bocauuo Publica res floruit beata .
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.