ln eo quod ante hos septem menses de lugubri Graecorum elegia Vratislaviae edidimus programmate poetarum nomina recensuimus qui versibus impariter iunctis querimoniam incluserunt , ARCHILOCHI PARII , SIMONIDIS CEI , AESCHYLI ATHENIENSIS , EVRIPIDIS SALAMINII , ANTIMACHI LOPHONII , PARTHENH NICAEENSIS . . Interea prodiit elegantissima ea - demque eruditissima H . Tirici historia poesis Graecae Germanice scripta , cuius altero volumine p . 105 . 108 sq . non solum amatoriam sed lugubrem quoque elegiam a Mimnermo primum excultam atque ad flebiles élsycov 1 ) sive & Qrjv ( ov modos adhibitam esse voluit . Sed quod attinet ad agyaiov vofiov Kqaöiav y . alovfievov , ov <prjcnv 'Imzcoval ; MifivsqfAov avXfjGcu , Welckerus iam vere vertit Hipponactem obliqua insectatione perstrinxisse Mimnermi elegias rias , quippe quibus inductus esset color quidam tristior qualis ab amore iocis - que plerumque alienus esse videtur . Et quum ipse iam concesserit Vlricus p . 42T sq . summam vitae ac poesis Mimnermianae positam esse in aureola elegia quae incipit ab hexametro : tig <5e ßtog , ri dè reqnvòv ärtq yqvötrig ’Ayqodivrjg ; hoc quoque tenendum est , eiusdem poesis elegiacae caput fuisse amatorium , id quod nemo planius expressit quam doctissimus Graecae elegiae aemulator pertius I , 9 , IL Plus in amore valet Mimnermi versus Homero . Flebilis autem sonus , quo Mimnermi amorem perfusum esse sentimus , hinc potissimum derivandus , quod poetae desiderium non erat expletum neque versibus eius , velut Alexandrinorum poetarum elegiacorum , inclusa voti sententia compos . Atqui in amore elegiae Mimnermianae cardo vertebatur , querimonia autem cundum tantummodo ab amore locum obtinebat . Nec Mimnermus delicias maturo fato sibi ereptas , sicut Lydiam Antimachus , flebiliter celebravit , neque omnino defunctis hominibus elegias dedicasse narratur , in quorum tamen interitu et deplorando et adlevando praecipuum versabatur lugubris elegiae argumentum .
i ) Hanc vocem non potuisse descendere ex e i' et Xtyuv demonstravimus in Zimmermanni diario schol . a , 1829 p . 1100 . comparantes 'TzaXiXXoyoq cett . Quam quidem rationem nuper refutare conatus est F . Osannus ( Beiträge zur Griech . u , Rom . Litteraturg . I p . 12 ) mirum in modum provocans ad compositum tafiß & eyog quasi id ortum esset ex verbo Xéysiv ac non potius ex ipsa voce t'Xeyog multis saeculis ante Hephaestionis iafißt'Xsyov formata .