Full text: De lugubri Graecorum elegia specimen alterum

4 
Iam Archilochi reliquiis elegiacis in ipso illo priori specimine paullo ratius pertractatis transibimus ad SIMONIDEM IYLIETAM , patre Leoprepe Olympiadis LYI anno primo in Ceo insula natum 2 ) , qui scholiasta ad phanis Yesp . 1402 et Suida auctoribus Mehxeqrrjg appellabatur did ro rjdv , i . q . Meliyvqvg , i» e . poeta suavis interprete Cicerone N . D . I , 22 , 60 . tfocpog rai ■d - eiog dvrjQ laudatus a Platone civit . I p . 331 E . Qui quum octogenarius Adi - manto Athenis archonte ( i . e . Olympiad . LXXV , 4 ) in uno ex epigrammatis de semet ipse praedicasset : 
apyi didaGxalirj de ^lumvidrj eanero xvdog . oydawovTaeTei Ttaidl yleomqentog . 3 ) 
defunctus est nonagenarius Theagenida archonte sive Olympiadis LXXYIII anno primo eoque , ut videtur , extremo4 ) . 
Huius poetae versatile ingenium , ut reliqua imprimis lyrica eius carmina , taceamus , non solum ¡lelixovg & qr ] vovg , de quibus nuper disputavit F . G . Schnei - dewinus in Simonidis carminum editione p . 62 sqq . sed elegias quoque lugubres composuit , quibus haud dubie praecipuam suam in commovenda miseratione tutem exposuisse censendus est . Iam vero a lugubri elegia nequaquam rere sententiam , qua omnes res humanae fragiles caducaeque esse dicuntur eo - rumque mortalium levitas vituperatur qui vitae et iuventutis brevitatem parum reputant sana ratio docet , quandoquidem assidua mutabilitatis ac mortalitatis gitatio animum flebili quadam moestitia atque luctu solet implere a quibus aegre sibi temperaverit . Quam ob caussam disticha a Stobaeo in florilegio LXXXXVIII , 29 p . 530 sq . servata ( fragm . 1 ) ad lugubris elegiae prooemium spectare tur , nisi integrum ea efficere eidvlhov facilius tibi persuaseris , quale quam maxime idoneum fuit ad lugubrium elegiarum anthologion sapienter auspicandum . Poeta autem prudentissimus bellissime dictum : oirj neq ipvllwv yeverj , toirjde Y , al avdqtiv , non ad deprimendos atque molliendos sed ad erigendos confirmandosque num animos in usum suum convertit et praeclare ita pertexuit : ak\u <5v tavxa / na & wv fiiorov nori Ttqpa WvXfl T ( J~ ) V dyafrwv rkrjxh yaqi^oaevog . 
Qua quidem sententia quamvis gnomicus quidam color inducatur picturae , ipsa tamen disticha nondum amittunt lugubrem suam vim , non secus ac mnermi querelae de iuventutis brevitate ( fragm . 1—5 ) propriam eamque amatoriam elegiarum naturam minime exuunt : id quod paullo accuratius considerandum erat I . V . Franckio , qui Callin . p . 67 immerito reprehendit C . Schneiderum , quod fragmentum illud Simonideum gnomicae quam perhibet elegiae de caduca minum sorte itidem ad lugubre genus traxisset : gnomica enim omnis fere elegia est , et politica et lugubris et erotica et symposiaca et heroica , id quod facile colligitur ex poetarum reliquiis . 
2 ) Vide Clintonis fast . Hell . p . 3 . ed . Kriiger . Schneidewini prolegg . ad Simonidis reliquias p , III sq . 
® ) Fragm . LV . ed . Gaisford . CCIII . ed . Schneidewin . cf . Clinton . 1 . c . p . 35 . 
4 ) Vide marmor Par . epoch . 57 . Boeckh . ad corpus inscriptt , Graec . Vol . II p . 320 coi . 2 .
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.