Full text: De lugubri Graecorum elegia specimen alterum

5 
Atque Archilochi elegiae funebri ¿ni rov ravayiov inscriptae haud , ita similia sunt tria disticha , in Anthologia Palatina VII , 496 temere quidem ad epigrammata eaque EII1TYMBIA relata ( fragm . 2 ) , quae tamen frustula esse lugubris elegiae Simonideae eiusque in hominem scriptae qui ad rupem Ge - raneam naufragium fecerat et cuius nomen , quum in fragmento ipso non esset expressum , nobis ignotum esset , non item iis fuisset qui legere poterant nidis elegiam totam , primus omnium verissime perspexit Franckius Callin . p . 71 sqq . qui recte observavit inesse in illis versibus doloris impetum qualis ab grammate lapidi insculpto alienum est , tum aliam addidit rationem , quare de epigrammate ne cogitari quidem posset : „ Ponamus , inquit , hoc epigramma esse naufragi sepulcro carentis cenotaphio inscriptum . Nomen naufragi nusquam currit . Ergo Simonides aut ipse nomen ignoravit aut cognitum quidem noluit addere . At sane non modo hoc postremum , quod omnino absurdum est , sed neutrum credibile videri potest , quandoquidem memoriae certorum hominum caussa scribebantur fere epigrammata et ipsa etiam cenotaphia , ut omnis testatur antiquitas , monumenta erant unice honoris ac memoriae caussa exstructa . Neque Callimachus , ut hoc utar , epigr . XVIII , ubi ipsos , ut scite monet Ruhnkenius in epist . erit . I p . 121 , Simonideos versus expressit , nomen naufragi omisit . “ — Deinde Franckius p . 67 sqq . duo fragmenta ( fragm . 3 ) funebris elegiae in mortem Timarchi cuiusdam iuvenis compositae inter Simonidis epigrammata ia - cere abscondita sagacissime coniecit . Quorum prius exstat in Anthologia Pal . VII , 515 , quod ipsum carminis initium esse et sententiam suppeditare non catam quidem et quae utique per se intelligi nequiret sed mancam tamen et imperfectam quaeque integrum epigramma efficere minime posset idem philologus luce clarius ostendit . „ Vereor equidem ut omnium assensum sim impetraturus , si dicam eiusmodi esse morbi mentionem ut tam immaturae mortis paullo curatior descriptio exspectetur . Quippe ad sensum haec observatio , de quo ficile est disputare . Sed mox confirmabit eam alterius fragmenti comparatio , ubi ab initio talis descriptio deest . Hoc puto qui neget fore neminem , laudes adolescentis desiderari ob verba xai Tifiagyor , etiam Timarchum , tam egregiae indolis iuvenem , non quum alios , tum etiam Timarchum , quod aperte dum esset tantoque poeta vel maxime indignum . Quanquam in iis quae proxime sequebantur unum tantum et alterum honorificum adolescentis epitheton nidem adiecisse crediderim , hinc statim ad narrationem de obitu eius surum . Accedit quod ex altero fragmento mox patebit poetam ad laudes functi uberius persequendas omnemque vitae eius rationem exponendam puum illud , ut arbitror , carminis argumentum , ab ipsa demum hac narratione transitum fecisse . “ Iam post prius fragmentum idque ipsum elegiae exordium , quoniam nunc primum commemorari Timarchum ex ipsa mentionis ratione est manifestum , lacunam punctis indicavimus quam exciperet alterum fragmentum quod reperitur in eadem Anthologia Pal . VII , 513 . „ In utroque fragmento de Timarcho sermo est , qui illic annumeratur abreptis in flore iuventutis ac dulci vita dicitur esse privatus nqlv ideiv xovgiditjv akoyov , hic ifieqxijv r^kiYdi ] v
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.