Full text: Supplementum breviarii Romani continens officium festorum dioecesis Fuldensis propriorum nec non festorum novorum in breviariis veteribus desideratorum cum adnotatione et dispositione festorum perpetuo ad dies fixos translatorum (Hauptband)

7 . Junii . 
97 
sunt ad Deum , ut offerat dona , et sacrificia pro peccatis : Qui condolere possit iis , qui ignorant , et errant : quoniam et ipse circumdatus est firmitate . iit propterea debet , quemadmodum pro populo , ita etiam pro semetipso offerre pro peccatis . Nec quisquam sumit sibi honorem , sed qui vocatur a Deo , tanquam Aaron . 
lectio II * 
Mementote praepositorum vestrorum , qui vobis locuti sunt verbum Dei : quorum intuentes exitum conversationis , imitamini fidem , Jesus Christus heri , et hodie : ipse et in saecula . Doc - trinis variis et peregrinis nolite abduci . mum est enim gratia stabilire cor . 
lectio III . 
Obedite praepositis vestris , et subjacete eis . Ipsi enim pervigilant , quasi rationem pro ani - mabus vestris reddituri , ut cum gaudio hoc ciant , et non gementes : hoc enim non expedit vobis . Orate pro nobis : confidimus enim , quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari ; amplius autem deprecor vos hoc facere , quo celerius restituar vobis . 
In secundo Nocturno . 
lectio IV . 
Magnus Germaniae Apostolus , posteaquam relicta Patria Urbem petierat et anno Christi septingentesimo duodevicesimo ad pedes sancti Gregorii ejus nominis secundi sese abjecerat , ad salutem proximi et gentium conversionem totum se praesentans , ejusdem anni mense Majo facultatem nuntiandi Germanis praesertim Evan - gelii ab eodem sancto Pontifice impetravit , ut , ’ 'V 7
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.