7 . Junii .
99
In tertio Nocturno .
lectio VII
Lectio sancti Evangelii secundum Marcum Ccip . i6 c .
in ilio tempore : Dixit Jesus discipulis suis : Euntes in mundum universum , praedicate Evan - gelium omni creaturae . Et reliqua .
glomilia sancti Gregarii Papae *
Ilomilia 29 . in Evangelia , post initium .
Potest omnis creaturae nomine omnis natio Gentium designari . Ante enim dictum fuerat : In viam Gentium ne abieritis ; nunc autem citur : Praedicate omni creaturae : ut scilicet prius a Judaea Apostolorum repulsa praedicatio , tunc nobis in adjutorium fieret , cum hanc illa ad damnationis suae testimonium superba repulisset .
lectio VIII .
Sed cum discipulos ad praedicandum ritas mittit , quid aliud in mundo facit , nisi grana mittit in semine , ut multarum messium fruges recipiat ex nostra fide ? Neque enim in universo mundo tanta fidelium messis exsurgeret , si de manu Domini super rationalem terram illa electa grana praedicantium non venissent .
lectio IX .
Sequitur : Qui crediderit , etbaptizatus rit , salvus erit : qui vero non crediderit , demnabitur . Fortasse unusquisque apud semet - ipsum dicat : Ego jam credidi , salvus ero . rum dicit , si fidem operibus tenet . Vera nim fides est , quae in hoc , quod verbis dicit , moribus non contradicit . Hinc est enim quod de quibusdam falsis fidelibus Paulus dicit : Qui confitentur se nosse Deum , factis autem negant . Te Deum laudamus .
Secundae Vesperae integr . dicuntur .
1 *