m
13 . Junii .
JLectio W\
lam Flacco negotium cumFceiicula , in quam utpote Petronillae sociam amorem omnem tulerat , sponsamque petebat : repulsae autem , quaik illico passus erat , impatiens , unum , spondit , ex duobus elige : aut uxor mea esto , * aut Diis sine mora sacrifica : cui Virgo : nec uxor ero tue , quippe jam dudum Christi sponsa , nec Diis tuis sacrificabo daemonum simulacris , divinitatis nihil habentibus . Stomachus inde Flacco , et carcer Fceliculae . Emissa e carcere , ast propositi tenax Vestalibus adnuineratur , idolo deinceps deservitura : ubi integra hebdomade sine cibo permansit mori potius eligens , quam sacrilegis cibis vitam sustentare . Spe frustratus Flaccus in furias agitur , Fcelicula in equuleum : ubi scorpionibus lacera , integra nihilominus voce felicissimam se cantitabat , quae jam Christum amorem suum conspicere inciperet .
R . Dilexisti justitiam , et odisti iniquitatem .
( Bened . ) Ignem sui amoris .
Ijectio FI .
Monita a tortoribus , si Christo renunciaret , mox se esse dimittendam , replicuit : Christum animae meae Sponsum pro me ex infinito amore mortuum non negabo in aeternum . Videns stantiam Virginis Flaccus interfectam abjici jubet in sentinam , quam nocte insequente Nicomedes presbyter in Tugurium suum septimo ab Urbe milliario , via Ardeatina , translatam honorifice sepelivit : re comperta Flaccus Nicomedem prehensum Idolis sisti ju , bet , ut aut iis thus , aut caput carnifici daret . Renuens ille , mulc - tatus capite , Fceliculae in gloria feliciter con -