Full text: Supplementum breviarii Romani continens officium festorum dioecesis Fuldensis propriorum nec non festorum novorum in breviariis veteribus desideratorum cum adnotatione et dispositione festorum perpetuo ad dies fixos translatorum (Hauptband)

7 . Julii . 127 
Oratio . 
Deus , qui gloriosum pontificem tuum Wil - iibaldum , Anglorum regni haeredem , hodierna die ad aeternam Angelorum haereditatem tulisti : concede propitius , ut ejus meritis et intercessione cohaeredes ipsius in tua gloria esse mereamur . Per Dominum . 
In I . Nocturno Lectiones de Scriptura occurrente . 
In II . Nocturno . 
Ejectio IF * . 
Willibaldus Richardi Anglorum regis filius a prima infantia rerum coelestium studio et nasticae vitae professioni deditus fuit ; grandior jam factus , desiderium peregrinandi et sancta loca invisendi concepit . Itaque assumpto in comitatum Richardo patre et Wunibaldo fratre , post varia terra marique adita pericula , mortuo Lucae in Italia patre , Romam pervenit , et a Gregorio II . pontifice maximo amanter et paterne susceptus est . Jam tum enim praevidebat sa - pientissimus pontifex , quantus Willibaldus in vinea Domini excolenda operarius futurus esset . 
R . Inveni David servum meum . 
( Bened . ) Christus perpetuae . 
Ejectio F * . 
Romae limina Apostolorum inprimis , deinde alia loca sanguine et miraculis Martyrum bilitata religiose visitavit et lustravit , jejuniis et ceteris vitae asperitatibus semper intentus . Et ut Deus famulum suum accurate probaret , eum in ardentem et diuturnam febrim incidere permisit ; ex qua recreatus , Romae fratre relicto , in Palaestinam trajecit ; cujus propemodum omnes urbes et vicos , in quibus aliquid Christi vel
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.