Full text: Supplementum breviarii Romani continens officium festorum dioecesis Fuldensis propriorum nec non festorum novorum in breviariis veteribus desideratorum cum adnotatione et dispositione festorum perpetuo ad dies fixos translatorum (Hauptband)

144 29 . Julii . 
foro ad dicendam contra Christianorum quam plurimos saevissimis jam tormentis excruciatos I feralem sententiam , impio pro tribunali sederet , oratores accessere Simplicius et Faustinus , ut detestandam Imperatoris rabiem sacrae doctrinae eloquentia mitigarent , mentemque tyrannicam ad divinae agnitionis gratiam converterent . 
R . Sancti tni Domine mirabile' consecuti sunt iter . 
( Bened . ) Christus perpetuae . 
JLectio iP . 
Stuporem primum , mox furorem lavit tam sancta dicendi libertas ; quare culis graves in carcerem detruduntur , fame ierim ac siti praeter caeteras squaloris injurias affecti , donec quid de iis agendum , tyrannus decerneret . Protracti ex ergastulo plumbatis caeduntur , et scorpionibus lacerantur , tunduntur lapidibus ac laminis ignitis excarnificantur : ad simulacra vero raptati ac sacrificare jussi pro thure horroris sui signa dedere , explosa deorum inanitate : irritos igitur ut vidit conatus suos , fremens Diocletianus capitalem in eos devotat sententiam , cujus nuncium illi laetissimi cepere . Quare extra urbem educti , cum ternos inter amplexus amantissime sibi dixissent , securi percussi in Senatum Civitatis sanctae , quae sursum est , abierunt , Ne vero iis vel sepulchri honos obtingeret , jussu tyranni , corpora , lapidibus gravia , in Tiberim tur ; ast elementum aquae Creatori obtemperans , non longe , quo demersa fuerant , margini restituit , ubi coelesti prodente lumine inventa a beata Beatrice Sanctorum germana , ope Joannis et Crispi presbyterorum sunt humata .
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.