158 9 . Augusti .
candidissimo pane Sanctos recrearunt , qui ad constantiam in fide commoniti socios se in cantandis Divinis laudibus praebuere .
It . Sancti tni Domine mirabile consecuti suat iter .
( Beucd . ) Christus perpetuae .
tectio F .
Custodes vero perceptis modulis modum omnem humanum excedentibus per januam , qua rima oculis praebebat ingressura , lumen intuiti , hausta simul fragrantia versi in stuporem , car - ceris Praefecto Caucasso rem nunciarUnt , cujus ut ipse periculum fecit , Christum confessus mox Sanctis se jungit . Quo comperto Maximianus Annolini Praesidis arbitrio Captivos tradidit , qui coram esse jussi , honorum ac divitiarum illiciis invitantur ad idolorum venerationem : ast firmissima petra cum Sociis Firmus fuit ; furere propterea Annotinos coepit ac candentes laminas fragmentis vitreis insternere , queis sancti volutarentur : Immanitatem econtra supplicii tientia superavit . Videns etenim ignito in tulo ceu rosis quiescentes , Dei canere magnalia et Annolinum caecitatis damnare , qui cum hujus generis prodigia cerneret , oculis mentis minus captus verum Deum non agnosceret , actos in furias Martyres instructum in rogum jubet ire praecipites ; ast prohibente llammss Numine , mediis in ignibus cantantes innoxii , lata demum sententia gladio feriuntur .
R , Verbera carnificum non timuerant saucii De * .
( Bcned . ) Ig nem sui amoris .
tjectio F / .
Eadem dies coelo peperit sanctum Romanum militem , qui cum in numero esset eorum , qui