166 16 . Augusti .
Domini sui pane aliquandiu aluit , donec iterum a Deo bonam valetudinem consecutus est .
R . Amavit eum Dominus et ornavit eum .
( Bencd . ) Ignem sui amoris .
JLiectio VE .
Porro inde digressus in Galliam , quae tunc armorum strepitu vexabatur , longo ac molesto itinere delatus , in paterno oppido , quod patruo donaverat , a lictoribus tanquam explorator prehensus , et in vincula conjectus quinquennii tempus in carcere consumpsit , quo exacto cum maxima patientia et vitae austeritate patruo cognitus , sumtis sacramentis , anno vitae suae trigesimo secundo migravit in coelum . Ad cujus latus inventa est tabella angelicis , ut fertur , manibus allata , in qua scriptum est , concessisse Deum , ut , qui pie beatum Roclium intercessorem asciscerent , a peste protegerentur illaesi . Quod ubi ad patruum principem delatum fuit , cens illum ex fratre nepotem in lacrimas lutus , sanctissimum corpus summa pompa ad Ecclesiam deferri , et postmodum magnificum templum in ejus honorem exstrui fecit ; ubi per multos annos signis et miraculis effulsit . Et cum anno millesimo decimo quinto Constantiam Germaniae urbem , ubi tunc Concilium generale celebrabatur , a peste maxima liberasset , ejus nomen ex Italia et Gallia in Germaniam delatum est . Fotiori Reliquiarum sacrarum parte gloriantur Venetiae : sed et Fulda nostra in Ecclesia s . Miciiactis pretiosis quibusdam gaudet particulis .
R . Iste Iiomo perfecit omnia .
In III . JXoct . legitur Homilia in Evang^l . Ecce nos reliquimus omnia , ut in die sexta infra oct . ss . Apostolorum Petri et Pauli 4 . Julii .