170
18 . Augusti .
Mamilia sancti Mernardi Abibatis»
Fidelis sermo et dignum omni acceptione colloquium , Simonis Petri et Jesu ; familiaris siquidem et amica saluti obedientia est : sed obedientia firma et stabilis , quae fundata est supra petram : melior est enim obedientia quam \ victimae , et acquiescere nolle , ut peccatum ario - landi est ; unde et vitae quoque ipse Salvator praetulit hanc virtutem , eligens magis animam ponere , quam obedientiam non implere . mum et ipsum nomen Jesu , quod est super omne nomen , et in quo flectitur omne genu , Apostolo teste obedientiae remuneratio est , libet proinde sacratissimo huic interesse colloquio , et intima cordis aure percipere , quae dicuntur . Arbitror enim verba lectionis hujus ea esse , de quibus ad immortalem sponsum a finibus terrae clamat Ecclesia : propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras .
R . Sate est , qj : i ante Deum magnas virtutes ratus est .
( Rened . ) Cujus festum .
Ejectio VEIE .
Haec nempe sunt verba , quae contemptum mundi in universo mundo , et voluntariam suasere hominibus paupertatem : haec sunt , quae monachis claustra replent , deserta anachoretis , haec , inquam , sunt verba , quae Aegyptum liant et optima quaeque ejus vasa diripiunt : hic sermo vivus et efficax convertens animas , felici aemulatione sanctitatis et veritatis promissione fideli . Dixit enim Simon Petrus ad Jesum : Ecee nos reliquimus omnia * bene optime et hon ad insipientiam tibi : nam et mundus transit