174 21 . Augusti .
tulit , sed in publicum indultae veniae nium occisoris filium e Sacro Fonte suscipere sui victrix elegit . Modica familia , tenui victu atque vestitu contenta , pretiosas vestes in pios usus convertit . Quicquid a domesticis curis supererat temporis , precibus , piis lectionibus laborique impendebat . Nunquam adduci potuit , ut alteras nuptias , quamvis utiles et honorificas iniret . Ne autem a proposito castimoniae servandae in posterum dimoveretur , illius voto innovato , sanctissimum Jesu Christi nomen denti ferro pectori insculpsit . Ardentius in die caritate fervescens pauperes , derelictos , aegros , teterrimisque morbis infectos ad se adducendos curabat ; eosq^ie non hospitio tantum excipiebat , solabatur , fovebat , verum etiam sordidas eorum - dem vestes depurgabat , laceras reficiebat , et manantibus foetido pute ulceribus labia vere non exhorrebat .
R . Dilcxlsti justitiam , ct odisti iniquitatem .
( Bened . ) Ignem sui amoris .
• • j - h lectio VI *
A sancto Francisco Salesio , quo spiritus moderatore usa fuit , divinam voluntatem edocta , proprium parentem , socerum , filium denique ipsum , quem etiam vocationi obsistentem sua e domo egrediens pedibus calcare non dubitavit , invicta constantia deseruit , et Sacri Instituti Visitationis s . Mariae fundamenta jecit . Ejus Instituti leges integerrime custodivit ; et adeo paupertatis fuit amans , ut Tei necessaria sibi deesse gauderet Christianae vero animi sionis et obedientiae , virtutum denique omnium perfectissimum exemplar se praebuit . Altiores