1 . Septembris . 183
In I . Nocturno Lectiones de Scriptura occurrente .
In II . Nocturno .
Ejectio IF .
Aegidius Atheniensis , regiae stirpis , a prima aetate divinis literis , et charitatis officiis ita ditus fuit , ut nihil praeterea curare videretur . Itaque parentibus mortuis , totum patrimonium in pauperes erogavit ; quin etiam tunicam exuit , ut aegrotum egentem tegeret : qua ille indutus statim convaluit . Alias rediens de Ecclesia quemdam sibi obvium misserrima specie , qui nuper a serpente percussus , tumente cute , tebatur , se mortiferum virus recepisse , fusa tione curavit : simulque hortatus est , ut Deo gratias ageret , cujus clementia sanitatem recu - perasset .
R . Honestam fecit illum Dominus .
( Bened . ) Christus perpetuae .
Ejectio F .
Sed inultis deinceps clarior miraculis , et timens sui nominis celebritatem , Leone , ejus nominis tertio , imperante , Arelatem in Galliam ad beatum Caesarium Episcopum contendit : a quo benigne acceptus duos annos cum eo tissimam vitam duxit . Quod vero prorsus tere desideraret , rerum divinarum contemplatione delectatus , post biennium a beato Caesario cedens , in interiorem solitudinem , qua Rhodanus mare infiuit , secessit : ubi diutius herbarum dicibus ac cervae lacte , quae statis ad eum horis veniebat , admirabili sanctitate vixit .
R . Amavit eum Dominus et ornavit eum .
( Bened . ) Ignem sui amoris .