2 . Septembris . 185
dignatus es , praesta supplicibus tuis , ut in unitate fidei et pacis tibi pure deservia mus . I3er Dominum .
hectìo IX .
Inter innocentiae lilia Antonium Gallia duxit , toto vitae tempore integerrimum ac ginitate niveum . Qui Sacerdos ordinatus multos paganos ovili Christi accensuit , martyriique dissimus pro ejusdem corona coelum sollicite interpellavit , hinc spretae et sacrificulorum et ethnicorum insidiae , Christique labarum impune ventilatum , orco ad sacros conatus nequicquam ringente . Mactandus tamen erat tartareo furori Antonius , ut eo gloriosius triumpharet . Fors sub dio , sole molestius urente , copiosissimae genti Christum nunciabat , divinis ipse ardoribus exaestuans , caloris vero vehementia nonnullos deficere animadvertens , oculos in coelum , lum in terram edita cruce defigit , quae illico , aridissima licet , fontem dedit , ex quo plurimi non solum sedata siti virium integritatem sed et salutem hauserunt , certatim baptizati . Manavit inde idolis exitium , quae dejecta neophytorum zelus confregit . Hanc deorum injuriam catura paganorum cohors in rabiem acta nium adoritur , mutilatum terrae affligunt , ac orantis capite praeciso truncatum membratim corpus in profluentem projiciunt . : De sacris reliquiis insignes quaedam Basilicae Fuldensis thesaurum adaugent . — Te Deum laudamus .
Pro commem , ad Laudes Antipliona : Qui odit mam suam in hoc mundo , in vitam aeternam stodit eam .
V . Justus ut palma florebit .
R - Sicut cedrus Libani multiplicabitur .