191
18 . Septembris .
IV . Honestum fecit illum Dominus .
( Bened . ) Christus perpetuae .
lectio V»
Eluxit praecipue ardentissima ejus charitas in ecstasibus ad Deum suavissimis , stupendis - que raptibus , quibus frequenter afficiebatur . Mirum autem , quod alienato a sensibus animo statim ab ecstasi eum revocabat sola obedientia . Hanc quippe virtutem eximio studio batur , dicere solitus , se ab ea veluti caecum circumduci , et mori potius velle , quam non obe - dire : paupertatem vero Seraphici Patriarchae ita aemulatus est , ut morti proximus Praelato suo asserere vere potuerit , se nihil habere , quod more Religiosorum resignaret . Itaque mundo sibique mortuus vitam Jesu manifestabat in carne sua , quae dum in aliquibus ex turpitudine ob - scoenum flagitium sentiebat , prodigiosum de se efflabat odorem , indicium nitidissimae illius ritatis , quam , immundo spiritu vehementissimis tentationibus frustra obnubilare diu conante , servavit illaesam , tum arcta sensuum custodia , tum jugi corporis maceratione , tum denique ciali protectione purissimae virginis Mariae , quam matrem suam appellare consuevit , ac veluti trem dulcissimam intimo cordis affectu batur , eamque ab aliis venerari exoptabat , ut cum ejusdem patrocinio , sicut ipse ajebat , omnia bona consequerentur .
R . Amavit eum Dominus et ornavit eum .
( Bened . ) Ignem sui amoris .
lectio VI *
Haec beati Josephi solicitudo a sua erga proximos charitate prodibat ; tanto enim anima -