193
18 . Septembris .
R . late homo perfecit omnia .
In tertio Nocturno .
Lectio s . Evangelii secundum Matthaeum , c . 22 .
JLectio W IT .
In illo tempore : Loquebatur Jesus pibus sacerdotum , et Pharisaeis in parabolis , dicens : Simile factum est regnum coelorum mini regi , qui fecit nuptias filio suo . Et reliqua .
IKotnilia s . Grregorii Papae ,
Lib . 2 . Homiliar . Homil . 58 . circa medium .
Quia jam , largiente Domino , nuptiarum mum , id est , sanctam Ecclesiam , intrastis , solerter , fratres , aspicite , ne aliquid de mentis vestrae habitu ilex ingrediens reprehendat . Cum magno enim cordis timore pensandum est , quod tinus subditur : Intravit autem rex , ut videret discumbentes , et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali . Quid , fratres charissimi , exprimi per nuptialem vestem putamus ? Si enim vestem nuptialem baptisma vel fidem dicimus , quis sine baptismate et fide has nuptias intravit ? Eo enim ipso foris est , qui necdum credidit . Quid ergo debemus intelligere nuptialem vestem , nisi charitatem ? Intrat enim ad nuptias , sed cum nuptiali veste non intrat , qui in sancta Ecclesia assistens fidem habet , sed charitatem non habet . Recte enim charitas nuptialis vestis vocatur , quia hanc in se Conditor noster habuit , dum ad sociandae sibi Ecclesiae nuptias venit .
R . Iste est , qui ante Deum magnas virtutes ratus est .
( Bened . ) Cujus festum .
13