Full text: Supplementum breviarii Romani continens officium festorum dioecesis Fuldensis propriorum nec non festorum novorum in breviariis veteribus desideratorum cum adnotatione et dispositione festorum perpetuo ad dies fixos translatorum (Hauptband)

200 28 . Septembris . 
maniae populis convertendis laboravit , inter tera spiritualia industriae suae opera , monasterium virginum constituere meditabatur . Ut igitur egregiam aliquam illi matrem praeficeret , misit in Britanniam nuntios cum epistolis ad tissam regis sororem , instans pro nepte Lioba , s tantae matris spirituali filia , fama sanctitatis et doctrinae commendata . Quam cum ille summa veneratione accepisset , statuit ei monasterium in oppido Bischofshemio ad Tuberam , ubi non parvus ancillarum numerus collectus est , quae ad exemplum beatae magistrae coelestis linae studiis instituebantur ; erat enim foemina magnarum virtutum , aspectu Angelica , consilio magna , charitate diffusa , quae laetam faciem semper praeseferebat , nunquam tamen hilaritate nimia solvebatur in risum . 
It . Propter veritatem et mansuetudinem etc . 
( Bcned . ) Christus perpetuae . 
JLectio W\ 
Ab ipsis infantiae rudimentis Grammatica et reliquis liberalium artium studiis instituta , veteris ac novi testamenti codices sagaci semper mente perlustrabat , divina praecepta memoriae commendans , quin et adjecit insuper plenitudini perfectionis dicta sanctorum Patrum , decreta Canonum , totiusque Ecclesiastici ordinis jura , omnium magistra , omnium se semper ultimam et corde credens et habitu demonstrans , talitatem vero tenuit observatione singulari , nibus sine exceptione convivium jejuna exhibens , pedesque suis manibus lavans . Interea mabat optato martyrio in Frisia labores dictus vir Dei beatus Bonifacius , beata virgine Lioba
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.