28 . Septembris . 201
nihilominus immobili semper in opere Dei manente . Erat enim omnibus , qui eam noverant , et ipsis quoque regibus honorabilis , Pipino regi Francorum et praecipue ejus filio Carolo , qui eam ad se frequenter invitatam dignis etiam muneribus honorabat , Hildegardis quoque regina eam , ut pupillam oculi , diligebat . Illa tamen omnem solicitudinem magis erga id , quod perat , exercebat et monasteria puellarum , quasi ductrix spiritualium tyronum visitans certantibus studiis aemulantes ad perfectionis gloriam vocabat .
R . Dilexisti justitiam , et odisti iniquitatem .
( Bened . ) Ignem sui amoris .
JLectio VI .
Fuldense coenobium , electum et a sancto Bonifacio sibi destinatum ad sepulturam locum , non raro orationis causa nobilis et singulari sanctimonia femina adiit , cui tantummodo cum socia , ob sancti Praesulis , senioribus eam mendantis , memoriam secretum ecclesiae patebat et asceterii ; custodiae enim monasticae institutum tanta fuit in observantia , ut feminam recipere , non dicam aliquatenus inter septa , sed intra publicae basilicae penetralia , nefas extiterit et religio . Tandem senio profecta , ordinatis nibus sub cura sua constitutis monasteriis , cum consilio beati Lulli Episcopi , sancti Bonifacii discipuli et successoris , venit in villam Schorns - heim nuncupatam , horis quatuor ab urbe Mo - guntina distantem ad africum ; ubi cum famu - labus Dei secum commorantibus mansit , jejuniis et orationibus Deo die ac nocte serviens . Obiit vero virgo beata quarto Calendas Octobris . Cujus