203
Ole XIV . Octobris .
In Festo s . SSurcltardi , Episcopi , Confessoris . Duplex IBioec .
Omnia ut in Communi Confessoris Pontificis prceler ea , rjuae hic habentur propria .
Iu I . Vcsp . Hymni tertius primae strophae versus tatur in Meruit supremos laud . et fit mem . s . Eduardi .
Oratio .
Exaudi , quaesumus Domine preces nostras , quas in beati Burchardi Confessoris tui atque Pontificis solemnitate deferimus : et qui tibi digne meruit famulari , ejus intercedentibus meritis ab omnibus nos absolve peccatis . Per Dominum .
In I . Nocturno Lectiones de Scriptura occurrente .
Iu II . Nocturno .
lectio IV»
Burchardus Anglorum genere nobilis , sed virtute et religione nobilior , a teneris annis non obscurum futurae Sanctitatis specimen dedit . Nam omnibus abjectis , ut Christum expeditius sequeretur , sub regularis disciplinae jugo , primae aetatis innocentiam a mundi illecebris custodivit . Exacta vero laudabiliter adolescentia , a sancto Bonifacio Archiepiscopo , Germaniae Apostolo ad praedicandum Gentibus Evangelium tus , apud Francones verbi divini semen a sancto Cfailiano sparsum proprio ac Sociorum sanguine irrigatum , per aliquot annos tanto animarum zelo et fructu excoluit , ut in Episcopum Her - bipolensem a sancto Bonifacio consecratus et a s . Zacharia Papa anno Christi septingentesimo quadragesimo primo approbatus fuerit .
R . Inveni David «ervum meum .
( Bened . ) Christus perpetua ; .