204
14 . Octobris .
lue et io F .
In Episcopatu de commissis ovibus magis soìicitus , infidelium conversioni ea virtute et efficacia incubuit , ut ingentem ipsorum tudinem ad Christi fidem perduxerit , et licorum plurimos ad saeculi contemptum exci - tarit . Ex quibus Gumbertus opibus ac nobilitate inter Francones praecipuus , se ipsum et sua sancto Chiliano obtulit . Pluribus etiam fuit Conciliis Provincialibus pro Ecclesiasticae disciplinae reformatione , fideique propagatione celebratis . Bina quoque legatione apud summum Pontificem perfunctus . Sancti Chiliani et ciorum Martyrum corpora , coelesti admonitu honorifice elevavit , exstructo etiam in eorum honorem insigni Monasterio , cui aliud ad pedem montis Mariae adjecit , eidem Deiparae Yirgini , ac sancti Andreae Apostolo dedicatum .
It . Posui adjutorium »uper potentem .
( itened . ) Ignem sui amoris .
hectio FJ .
Tandem diebus et meritis plenus , Ecclesiam , quam sanctissime rexerat , multisque praediis et redditibus auxerat , exemplo sui magistri sancti Bonifacii resignavit , et inter lacrymas et suspiria populi , quem ad divinae legis observantiam hortari non cessabat , in Castrum Hohenburg cum paucis fratribus secessit . Ubi reliquo vitae cursu in vigiliis , jejuniis , et orationibus piissime consummato , in lethalem morbum incidit ; a quo ad extrema perductus , post suscepta sime Ecclesiae Sacramenta animam Deo didit anno septingentesimo nonagesimo primo , cum illam quasi exire cunctantem magna ipse