Full text: Supplementum breviarii Romani continens officium festorum dioecesis Fuldensis propriorum nec non festorum novorum in breviariis veteribus desideratorum cum adnotatione et dispositione festorum perpetuo ad dies fixos translatorum (Hauptband)

210 Dominica IV . Octobris» 
Martyres Dei incliti , 
Confessoresque lucidi , 
Vestris orationibus Nos ferte in coelestibus . 
Chori sanctarum Virginum Monachorumquc omnium Simul cum Sanctis omnibus Consortes Christi facite . 
Gentem auferte perfidam Credentium de finibus , 
Ut Christo laudes debitas Persolvamus alacriter . 
Gloria Patri ingenito Ejusque Unigenito Una cum sancto Spiritu In sempiterna Saecula . Arnen . 
V . Laetamini in Domino et exultate justi . 
R . Et gloriamini omnes recti corde . ' 
Ad Magnificat , Antiphona . 
Gaudent in Coelis animae Sanctorum , qui sti vestigia sunt secuti : et quia pro ejus amore lum spreverunt , ideo cum Christo exultent sine fine . 
Oratio . 
Propitiare , quaesumus Domine , nobis famulis tuis , per Sanctorum tuorum , quorum habentur Reliquiae , et patrocinia veneramur , merita riosa : ut eorum pia intercessione ab omnibus semper protegamur adversis . Per Dominum . 
Et fit commem . Dominicae IV . 
Invitatorium . 
Ad Matutinum . 
Regem regum Dominum venite adoremus : * Quia ipse est corona Justorum omnium . 
Psalm . Venite exultemus .
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.