212 Dominica IV . Octobris .
In secundo Nocturno ,
Antiphonae , Psalmi , V . et R . ut in festo omnium
Sanctorum I , Novemb .
Sermo s» »Augustini Episcopi•
Vectio XV»
Populus Christianus memorias martyrum religiosa solcmnitate concelebrat , et ad dam imitationem , et ut meritis eorum cietur , atque orationibus adjuvetur ; ita tamen , ut nulli martyrum , sed ipsi Deo sacrificemus , quamvis in memorias martyrum constituamus altaria . Quis enim antistitum in locis sanctorum corporum assistens altari aliquando dixit : rimus tibi Petre aut Paule aut Cypriane ; sed quod offertur , offertur Deo , qui martyres navit apud memorias eorum , quos coronavit : ut ex ipsorum locorum admonitione major affectus exsurgat ad acuendam charitatem , et in illos , quos imitari possumus , et in illum , quo { vante possumus ,
R . Sancti mei , qui in carne positi certaincn buistis * Mcrcedem laboris ego reddam vobis .
V . Venite benedicti Patris mei , percipite regnum . Mercedem .
( Bened . ) Christus perpetuae .
Vectio V»
Colimus ergo martyres eo cultu dilectionis et societatis , quo et in hac vita coluntur sancti homines Dei , quorum cor ad talem pro Evan - gelica veritate passionem paratum esse sentimus : sed illos tanto devotius , quanto securius post certamina superata : quanto etiam fidentiore laude praedicamus tam in vita feliciores victores , quam in ista adhuc usque pugnantes ; at vero