Dominica IV . Octobris . 213
illo cultu , qui graece latria dicitur , Iatine uno verbo dici non potest , cum sit quaedam proprie divinitati debita servitus , nec colimus , nec lendum docemus nisi unum Deum .
R . Absterget Deus omnem lacrimam ab oculis Sanctorum , et jam non erit amplius neque luctus , que clamor , sed nec ullus dolor : * Quoniam priora transierunt .
" V . Non esurient , neque sitient amplius , neque cadet super illos sol , neque ullus aestus . Quoniam .
( Beued . ) Ignem sui amoris .
lectio VI»
Cum autem ad hunc cultum pertineat latio sacrificii , unde Idololatria dicitur eorum , qui hoc etiam Idolis exhibent ; nullo modo tale aliquid offerimus , aut offerendum praecipimus , vel cuidam martyri , vel cuidam sunctae animae vel cuidam Angelo ; et quisquis in hunc errorem delabitur , corripitur per sanctam doctrinam , sive ut corrigatur , sive ut contemnatur , sive ut caveatur . Ipsi enim sancti vel homines vel Angeli beri sibi nolunt , quod uni Deo deberi norunt . Apparuit hoc in Paulo et Barnaba , cum moti miraculis , quae per eos facta sunt , Lycaonii tanquam diis aliis immolare voluerunt : conscissis enim vestimentis suis confitentes et persuadentes , se deos non esse , ista sibi fieri vetuerunt .
R . Justi germinabunt sicut lilium , * Et florebunt in aeternum ante Dominum .
V . Plantati in domo Domini , in atriis domus Dei nostri . Et florebunt . Gloria Patri . Et florebunt .
In III . Nocturno .
Antipbonae , Psalmi , V . et R . ut in festo omnium torum I . Novembris .