214 Dominica IV« Octobris .
Lectio s . Evangelii secundum Mattlueum . cap . 8 , 1 .
JLectio CII .
In illo tempore videns Jesus turbas ascendit in montem , et cum sedisset , accesserunt ad eum discipuli ejus . Et reliqua .
MKomilia sancti Jfoannis Chryso st omi .
Consideremus fratres contemptum honoris et gloriae , neque enim secum circumducebat ipsos , sed quandoquidem petebat ratio curandi , ipse omnia circumibat visitans urbes atque regiones . Quando vero plurima ad eum multitudo collecta est , uno in loco residet , et non in urbis forique medio , sed in monte atque deserto : nos licet erudiens , nihil ad ostentationem nostri cere , sed a cunctis potius tumultibus liberari , et praecipue cum philosophandum est , ac de rebus seriis disserendum . Dum ascendisset atque sedisset , continuo ad eum accessere cipuli . Vidisti ipsorum virtutis augmentum , et quemadmodum sint facti repente meliores : Nam signorum quidem spectatores erant plurimi , isti vero etiam audire magnum aliquid et sublime cupiebant .
R . Fulgebunt justi sicut lilium , * Et sicut rosae in Jericbo florebunt ante Dominum .
V . Justi autem in perpetuum vivent , etapudDo - minum est merces eorum . Et sicut rosae ,
( Bene<l . ) Quorum festum colimus .
Jjectio IMII .
Quod certe illum et ad docendum cavit , et ab his fecit inchoare sermonibus : non enim corpora sola curabat , sed etiam animas medicabatur , a quarum cura rursus ad corporum remedia transibat ; ipsas quippe utilitatum vices