216 Dominica IT . Octobris .
beati pauperes , et certe , etiamsi ad illos hoc directe signateque dixisset , futura nihilominus fuisset omnibus doctrina communis . Nam et cum dicit : Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi , non ad eos tantummodo loquitur , sed per eos ad universum prorsus orbem . — Te Deum laudamus .
Ad Laudes .
Autiph . Corpora Sanctornm in pace sepulta sunt , et vivent nomina eormn in aeternum .
Psalmi ut in Dominica .
Ant . Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris rum , dicit Dominus .
Ant . Sanctorum velut aquilae juventus renovabitur : florebunt sicut lilium in civitate Domini .
Ant . Spiritus , et animae Justorum hymnum dicite Deo nostro , alleluja .
Ant . Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis Sanctorum : et jam non erit amplius neque tus ; neque clamor , sed nec ullus dolor : quoniam priora transierunt .
Capitulum .
Justorum animae in manu Dei sunt ; et non get illos tormentum mortis . Visi sunt oculis pientium mori : Illi autem sunt in pace .
MEymnus .
Rex gloriose Coelitum ,
Corona Confitendum ,
Qui respuentes terrea Perducis ad coelestia .
Aurem benignam protinus Appone nostris vocibus :
Tropbsea sacra pangimus ,
Ignosce quod deliquimus .