20 , Octobris . 221
illustrabat modo , sed et ad omnem pietatem flammabat , simul docens scilicet et faciens . cerdos factus nihil de literarum studio remittens , studium auxit christianae perfectionis . Utque passim offendi Deum maxime dolebat , sic eum sibi et populo placere oblato quotidie , non sine multis lacrymis incruento sacrificio satagebat , Ilkusiensem Parochiam annis aliquot egregie ministravit , sed animarum periculo commotus postea dimisit , ac postulante Academia ad stinum docendi officium rediit ,
R . Honestum fecit illum Dominus .
( Bened . ) Christus perpetuae .
JLectio ¥ * •
Quidquid temporis a studio supererat , partim saluti proximorum , sacris praesertim con - > cionibus , curandae , partim orationi dabat , in qua coelestibus quandoque visionibus et colloquiis dignatus fertur . Christi vero passione sic ciebatur , ut in ea contemplanda totas interdum noctes duceret insomnes , ejusque causa melius recolendae Hierosolymam peregrinatus sit : ubi et Martyrii desiderio flagrans , Tureis ipsis stum Crucifixum praedicare non dubitavit . ter etiam ad Apostolorum limina pedes , atque viaria onustus sarcina Romam venit , tum ut Sedem Apostolicam , cui maxime addictus fuit , honoraret : tum ut sui ( sic enim ajebat ) torii poenas exposita illic quotidie peccatorum venia redimeret . Quo in itinere a latronibus olim spoliatus , et num quid haberet praeterea interrogatus , quum negasset , aureos deinde quot suo insutos pallio recordatus , fugientibus hos etiam clamans obtulit latronibus , qui Viri