Full text: Supplementum breviarii Romani continens officium festorum dioecesis Fuldensis propriorum nec non festorum novorum in breviariis veteribus desideratorum cum adnotatione et dispositione festorum perpetuo ad dies fixos translatorum (Hauptband)

222 20» Octobris» 
sane# candorem simul et largitatem admirati , etiam ablatos ultro reddidere . Alienae famae ne quis detraheret , descriptis Beati Augustini exemplo in pariete versiculis , se atque alios perpetuo voluit admonitos . Famelicos de suo etiam obsonio satiabat . Nudos autem non emptis modo , sed detractis quoque sibi vestibus et calceis operiebat , demisso ipse interim usque ad terram pallio , ne domum nudipes redire videretur . 
R . Amavit eum Dominus . 
( Beued . ) Ignem sui amoris . 
JLectio r / . 
Brevis illi somnus , atque humi ; vestis , quae nuditatem , cibus , qui mortem duntaxat arceret ; virginalem pudicitiam , velut lilium inter spinas , aspero cilicio , flagellis atque jejuniis custodivit» Quin et per annos ante obitum triginta circiter et quinque ab esu carnium perpetuo abstinuit . Tandem dierum juxta , ac meritorum plenus , quum vicinae , quam praesensit , morti se diu diligenterque praeparasset , ne qua re amplius teneretur , si quid domi supererat , id omnino pauperibus distribuit . Tum Ecclesiae mentis rite munitus , dissolvi jam cupiens , et esse cum Christo pridie Nativitatis ejus in caelum evolavit miraculis ante et post mortem clarus . Mortuus ad proximam Academiae Ecclesiam s . Annae delatus est , ibique honorifice sepultus . Auctaque in dies Populi veneratione ac quentia inter primarios Poloniae ac Lythuaniae Patronos religiosissime colitur , novisque cans Miraculis a Clemente XIII . Pont . Max . XVIL Cal . Aug . MDCCLXVII . solemni ritu Sanet» , Fastis adseriptus est .
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.