12 17 . Decembris .
aut fratres centuplum accipiet . Personarum siquidem differentiam non cognoscit , sed recte facta magis pensat . Gratiam enim habet Deus , et cum nobis debet et cum solvit . Aspicit tem Deus creditores suos libentius , quam eos , qui nihil mutuo dederunt . Quibus vero plura debet , eos et plus diligit . Quamobrem si petuam cum illo amicitiam inire vis : vide , ut multum tibi debeat .
R . Dens reddet unicuique secundum opera ejus . Gloria et honor et pax omni operanti bonum ; * Quia non est personarum acceptor l ) ens :
V . Sed in omni gente , qui timet eum ct operatur justitiam , acceptus est illi ; * Quia non etc . Rom . II . Act . X . Gloria Patri , quia etc .
( Bened . ) Ad societatem .
lectio IX .
Omnem igitur lapidem moventes , curemus Christum debitorem habere ; hoc enim praesens tempus foenerandi tempus est . Nunc scilicet in indigentia Christus constitutus est . Si jam illi nihil das mutuo , tuorum certe , cum hinc discesseris , nihilo opus habebit . Hinc enim sitit , hic esurit . Cave igitur , illum ne despi ias .
Te Deum laudamus .
Ad Laudes .
Hymnus .
Sancti magistri , facta quae sunt Martyris ,
Hic ossa condit , tot amoris pignora .
Ah ! nostra quantum civitas crevit fide ,
Fulsitque tanti sub Patris imiuimine !
Nunquam carchit clara virtus perfido :
Sic nrhe , jussu Regis Abbas pellitur .
At nulla Virum , Fulda quem flet exulem ,
( Flet grata carum ) vis quatit mendacium .