13
17 . Decembris .
Patescit errorj jussa Rex tollit sua , Orbisque reddit Praesulem Fuldensibus . Cives triumpho , quos hcarat , cum vehunt Almum Parentemj sentiunt quae gaudia !
Patri perenni etc .
Ex more Ecclesias Gallicanas , loco Capituli ad primam Canon .
Ex Consilio Lateranensi secundo .
Anno 1139 .
Dignum valde est et omni laude dignissimum , ut quos Kex regum et Dominus dominantium honorare dignatur , eisdem ab hominibus devota reverentia impendatur . J\os igitur , audita vita laudabili beati Sturmis Confessoris , cognitis etiam ex parte miraculis , quae per ejus merita Dominus operatur , adtestatione fratrum rum , qui de partibus Teutonicis advenerant , in plenaiia Synodo , quae apud Lateranum est , per Dei gratiam congregata , communicato consilio Patriarcharum , Archiepiscoporum , Episcoporum atque Abbatum , eundem beatum virum inter Sanctos et Electos honorari praecipimus et diem depositionis ejus cum gaudio solemniter celebrari . Vestra itaque , Filii carissimi , interest , ita dem Consessoris obsequiis ad honorem Dei potentis addictos existere , ita Matris nostrae Sanctae Romanae Ecclesiae decreta veneranda servare , ut locus vester tam apud Deum quam apud homines laudem et gloriam mereatur et vestra devotio aeternae vitae praemia assequatur .
D . Romae , XIII . Cal . Maji .