64 27 . Aprilis .
interficiunt . Rursum igitur illos deserit Adal - bertus ; animoque ad conversionem gentium tyriumque ( ludum destinato Romam revertitur , Benedictionem Apostolicam in eum finem petraturus .
R . In servis suis , alleluja .
( Bened . ) Ignem sui amoris .
lectio IV .
Romee constitutum Adalbertum denuo Mo - guntinus et Pragenses repetunt ; is vero jussu Pontificis iterum rediens , intelligit in itinere , Fratres suos a Pragensibus esse interfectos : et animos illorum penitus a se alienatos videns , Deo gratiis actis , institutum convertendi Gentes , quod Romanus Pontifex probaverat , dum constituit . Itaque in Kungariam venit : Principemque ejus gentis Geysam , ac populum , in fide Christiana erudiens , postquam sanctnm Stephanum Regem , Geysae Principis Filium , sacra baptismatis unda abluisset , ac in tenera aetate praeceptis Christianae fidei imbuisset , re Christiana in Pannoniis constituta , ad alias Gentes pro ejusdem fidei propagatione , migrare decrevit . Poloniam salutaribus documentis nio instituit : et Rauzino Fratre in Archiepis copatum Gnesnensem substituto , ipse in Prus - siam , idolis adhuc servientem , proficiscitur . Ubi dum sedulo Christianam Religionem propagat , apud Fisshausum , sinus Venedici oppidum , inter sacrificandum lanceis transfixus est , et capite abscisso gloriosum consummavit martyrium . pus ejus a Boleslao Chabro redemptum , prius in Fremesense monasterium , deinde Gnesnam honorifice translatum est .