№ U . Maji
Jfiectio V ,
Qui vero in saeculo , terra nempe deserta et inaquosa , adeo feliciter adoleverat , flos vallium , plantatus in Domo Domini , mirum que sparsit sanctitatis odorem . Igitur Fas - sclialis , arrepto vitae severioris instituto , atque in Ordinem Minorum Strictioris Observantiae Discalceatorum cooptatus exultavit ut gigas ad currendam viam suam , totumque se Domino colendum tradens , dies noctesque cogitabat , qua ratione se magis ei magisque conformaret . Ita factum est brevi , ut eum , tamquam Seraphicae perfectionis exemplar , ipsi quoque provectiores imitandum sibi proponerent Ipse autem in mili servientium gradu constitutus , se , velut omnium peripsema reputans , ardua quaeque et abjecta domus ministeria , veluti juro quodam peculiari sibi debita , summa cum hilaritate cipiebat et exercebat humilitate ac pari tientia . Carnem spiritui quandoque reluctari tentem jugi maceratione afflictavit atque in vitutem redegit : spiritum vero assidua sui ab - negatione ferventiorem in dies ad austeriora extendebat .
V . Amavit cum Domiuus , et ornavit eum etc .
( Bened . ) Ignem sui amoris .
JLectio VI»
Deiparam Virginem , cujus clientelae se ab ineunte aetate dicaverat , tamquam matrem , tidianis colebat obsequiis , atque filiali exorabat fiducia . Porro erga Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum , difficile dictu est , quam ardenti teneretur devotionis affectu , quem defunctus etiam in cadavere retinere visus est , dum jacens