74 26 . Maji .
sancti Martini antiquitus facta , dum adhuc mani Britanniam incolerent , in qua regina , quae Christiana erat de gente Francorum , nomine Berta orare consueverat , in hac et ipsi venere primo , ibique psallere , Missam celebrare , praedicare et baptizare coeperunt : donec rege ad fidem converso majorem praedicandi et clesias erigendi licentiam acceperunt .
R . inveni David servum meum .
( Beucd . ) Christus perpetuae .
Ejectio r .
Interea vir Domini Augustinus Arelatem venit , et ab Archiepiscopo ejusdem civitatis Etherio juxta sancti Patris Gregorii jussa , genti Anglorum Archiepiscopus ordinatus est , rever - susque in Britanniam misit continuo Romam Laurentium Presbyterum , et Petrum monachos , qui beato Pontifici Gregorio , gentem Anglorum fidem Christi accepisse , seque Episcopum factum esse , referrent : simul et de iis , quae necessariae videbantur , quaestionibus ejus consulta flagitans . Nec mora , congrua quaesitis responsa accepit , pluresque cooperatores , ac verbi ministros , in quibus praecipui erant Mellitus , Justus , Pau - linus et lluffinianus , et per eos generaliter versa , quae ad cultum erant ac ministerium ecclesiae necessaria , vasa videlicet sacra , et stimenta altarium , ornamenta quoque ecclesiarum , et sacerdotalia clericaliaque indumenta , torum etiam Apostolorum ac Martyrum quias , et codices plurimos .
R . Posui adjutorium super potentem .
( Bened . ) Ignem sui amoris .