27 . Maji . 79
victorum ira sale seminatas ; et hoc convenit Apostolicae doctrinae , ut sale sapientiae pescat in terra humanae carnis luxum seculi aut foeditatem vitiorum germinare . Quod si sal evanuerit , in quo salietur ? id est , si vos , per quos condiendi sunt populi , propter metum secutionum , aut terrorem amiseritis regna lorum , extra Ecclesiam positi , inimicorum probria sustinetis , non dubium . Vos estis lux mundi . Id est : vos , qui vera luce illuminati estis , lux iis , qui in mundo sunt , esse debetis . Non potest civitas abscondi super montem sita , id est , Apostolica doctrina super Christum fundata , sive Ecclesia super Christum ex multis gentibus fidei unitate constructa , et charitatis bitumine conglutinata , quae sit tuta intrantibus , et laboriosa adeuntibus : habitatores custodit , et omnes inimicos secludit .
R . Iste est , qui ante Deum magnas virtutes etc .
( Bened . ) Cujus festum .
lectio VIII ,
Neque accendunt lucernam . Sub modio ergo lucernam ponit , quisquis lucem doctrinae commodis temporalibus obscurat , et tegit . per candelabrum vero , qui se ita ministerio Dei subjicit , ut superior sit doctrina veritatis , quam servitus corporis . Aliter Salvator accendit cernam , qui humanae testam naturae flamma suae Divinitatis implevit , et hanc super labrum , id est , Ecclesiam posuit , quod in tibus nostris fidem suae Incarnationis fixit . Quae lucerna non potuit sub modio poni , id est , sub mensura legis includi , nec in sola Judaea , sed in universo illuxit orbe .