Full text: Diem XVI Calendas Septembres MDCCCXLII, quo die statua S. Bonifacii Fuldae inaugurata est

Hanc pietas statuam posuit positamque tuetur , Aevo mansura ut stent monumenta viro , 
Anglia quem genuit , Frisias qui vectus ad oras Teutonicas vero reddere s / sara Deo 
Edocuit gentes , subvertere lucos primus 
Fictorumque ausus sternere fana Deum . 
Praeclaris ortus proavis locuplesque peculi , 
Divitias spernit ; nil sibi fama valet : 
Sed majora petens , gentis prolisque misertus , 
Et patriam linquit , linquit et arva patris . 
Caelitus infixam mentem non jussa paterna , 
Non matris lacrymae aut flectere vota queunt . 
Restitit immotus cunctis coeptumque laborem Continuans fortis , grande peregit iter . 
Teutonicas visit silvas , ubi nulla securi 
Dentibus aut serrae robora laesa sonant . 
Vicus erat nullus , non urbs , non oppida ; quidquid Conspiceres oculis , nil nisi silva fuit . 
Regula vivendi nulla est , dux sola libido , 
Effusi mores relligione carent .
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.