Full text: Diem XVI Calendas Septembres MDCCCXLII, quo die statua S. Bonifacii Fuldae inaugurata est

Hoc genus incultum Frisiis novus advena terris , Winfridus , miserans ad meliora monet . 
Sternuntur delubra Deum , cadit icta securi Quercus fictitiis alta dicata Diis . 
Christi Winfridus doctrinas ore propagat , 
Atque Deo vero templa sacranda struit . 
Coenobiis silvae cedunt , surgunt nova muris Circum constructis oppida septa novis . 
Ad Fuldae fontes veniens , ibi figere cernit Sedes et socios tecta parare jubet . 
Est in conspectu mons , olim robore tectus , 
— Qui nunc a Sancta Virgine nomen habet — 
Inde patent late fluvii praeripia Fuldae , 
Circum multus ager multaque prata virent . 
Hic locus eligitur Winfrido , ipsoque jubente hic Coenobium primum , primaque templa struunt . 
Haec est origo , sunt haec primordia Fuldae . 
Urbs haec Winfrido semper amata fuit .
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.